Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Delicta maiorum inmeritus lues,
  • Romane, donec templa refeceris
  • aedisque labentis deorum et
  • foeda nigro simulacra fumo.
  • dis te minorem quod geris, imperas:
  • hinc omne principium, huc refer exitum:
  • di multa neglecti dederunt
  • Hesperiae mala luctuosae.
  • iam bis Monaeses et Pacori manus
  • inauspicatos contudit impetus
  • nostros et adiecisse praedam
  • torquibus exiguis renidet.
  • paene occupatam seditionibus
  • delevit urbem Dacus et Aethiops,
  • hic classe formidatus, ille
  • missilibus melior sagittis.