Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • fertur pudicae coniugis osculum
  • parvosque natos ut capitis minor
  • ab se removisse et virilem
  • torvus humi posuisse voltum,
  • donec labantis consilio patres
  • firmaret auctor numquam alias dato
  • interque maerentis amicos
  • egregius properaret exul.
  • atqui sciebat, quae sibi barbarus
  • tortor pararet: non aliter tamen
  • dimovit obstantis propinquos
  • et populum reditus morantem
  • quam si clientum longa negotia
  • diiudicata lite relinqueret
  • tendens Venafranos in agros
  • aut Lacedaemonium Tarentum.