Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • auro repensus scilicet acrior
  • miles redibit: flagitio additis
  • damnum; neque amissos colores
  • lana refert medicata fuco
  • nec vera virtus, cum semel excidit,
  • curat reponi deterioribus.
  • si pugnat extricata densis
  • cerva plagis, erit ille fortis
  • qui perfidis se credidit hostibus
  • et Marte Poenos proteret altero;
  • qui lora restrictis lacertis
  • sensit iners timuitque mortem,
  • hic, unde vitam sumeret inscius,
  • pacem duello miscuit. o pudor!
  • o magna Carthago, probrosis
  • altior Italiae ruinis!”