Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • siquis infamem mihi nunc iuvencum
  • dedat iratae, lacerare ferro et
  • frangere enitar modo multum amati
  • cornua monstri.
  • inpudens liqui patrios Penates,
  • inpudens Orcum moror. o deorum
  • siquis haec audis, utinam inter errem
  • nuda leones.
  • antequam turpis macies decentis
  • occupet malas teneraeque sucus
  • defluat praedae, speciosa quaero
  • pascere tigris
  • “vilis Europe” pater urget absens:
  • “quid mori cessas? potes hac ab orno
  • pendulum zona bene te secuta
  • laedere collum.