Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • nuper in pratis studiosa florum et
  • debitae Nymphis opifex coronae
  • nocte sublustri nihil astra praeter
  • vidit et undas.
  • quae simul centum tetigit potentem
  • oppidis Creten, “pater, o relictum
  • filiae nomen pietasque” dixit
  • “victa furore!
  • unde quo veni? levis una mors est
  • virginum culpae. vigilansne ploro
  • turpe conmissum an vitiis carentem
  • ludit imago
  • vana, quae porta fugiens eburna
  • somnium ducit? meliusne fluctus
  • ire per longos fuit an recentis
  • carpere flores?