Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • sive te rupes et acuta leto
  • saxa delectant, age te procellae
  • crede veloci, nisi erile mavis
  • carpere pensum
  • regius sanguis dominaeque tradi
  • barbarae paelex.”” aderat querenti
  • perfidum ridens Venus et remisso
  • filius arcu.
  • mox ubi lusit satis, “abstineto”
  • dixit “irarum calidaeque rixae,
  • cum tibi invisus laceranda reddet
  • cornua taurus.
  • uxor invicti Iovis esse nescis.
  • mitte singultus, bene ferre magnam
  • disce fortunam; tua sectus orbis
  • nomina ducet.”