Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • suspiret “eheu, ne rudis agminum
  • sponsus lacessat regius asperum
  • tactu leonem, quem cruenta
  • per medias rapit ira caedes.”
  • dulce et decorum est pro patria mori:
  • mors et fugacem persequitur virum
  • nec parcit inbellis iuventae
  • poplitibus timidoque tergo.
  • Virtus, repulsae nescia sordidae,
  • intaminatis fulget honoribus
  • nec sumit aut ponit securis
  • arbitrio popularis aurae.