Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Virtus, recludens inmeritis mori
  • caelum, negata temptat iter via
  • coetusque volgaris et udam
  • spernit humum fugiente penna.
  • est et fideli tuta silentio
  • merces: vetabo, qui Cereris sacrum
  • volgarit arcanae, sub isdem
  • sit trabibus fragilemque mecum
  • solvat phaselon; saepe Diespiter
  • neglectus incesto addidit integrum,
  • raro antecedentem scelestum
  • deseruit pede Poena claudo.