Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Iustum et tenacem propositi virum
  • non civium ardor prava iubentium,
  • non voltus instantis tyranni
  • mente quatit solida neque Auster,
  • dux inquieti turbidus Hadriae,
  • nec fulminantis magna manus Iovis:
  • si fractus inlabatur orbis,
  • inpavidum ferient ruinae.
  • hac arte Pollux et vagus Hercules
  • enisus arcis attigit igneas,
  • quos inter Augustus recumbens
  • purpureo bibet ore nectar,