Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • utrumque nostrum incredibili modo
  • consentit astrum; te Iovis inpio
  • tutela Saturno refulgens
  • eripuit volucrisque Fati
  • tardavit alas, cum populus frequens
  • laetum theatris ter crepuit sonum;
  • me truncus inlapsus cerebro,
  • sustulerat, nisi Faunus ictum
  • dextra levasset, Mercurialium
  • custos virorum. reddere victimas
  • aedemque votivam memento;
  • nos humilem feriemus agnam.
  • Non ebur neque aureum
  • mea renidet in domo lacunar,
  • non trabes Hymettiae
  • premunt columnas ultima recisas
  • Africa neque Attali
  • ignotus heres regiam occupavi
  • nec Laconicas mihi
  • trahunt honestae purpuras clientae.