Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Cur me querelis exanimas tuis?
  • nec dis amicum est nec mihi te prius
  • obire, Maecenas, mearum
  • grande decus columenque rerum.
  • a, te meae si partem animae rapit
  • maturior vis, quid moror altera,
  • nec carus aeque nec superstes
  • integer? ille dies utramque
  • ducet ruinam. non ego perfidum
  • dixi sacramentum ibimus, ibimus,
  • utcumque praecedes, supremum
  • carpere iter comites parati.
  • me nec Chimaerae spiritus igneae
  • nec si resurgat centimanus Gyas
  • divellet umquam: sic potenti
  • Iustitiae placitumque Parcis.
  • seu Libra seu me Scorpios adspicit
  • formidolosus pars violentior
  • natalis horae seu tyrannus
  • Hesperiae Capricornus undae: