Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • scandit aeratas vitiosa navis
  • Cura nec turmas equitum relinquit
  • ocior cervis et agente nimbos
  • ocior Euro.
  • laetus in praesens animus quod ultra est
  • oderit curare et amara lento
  • temperet risu: nihil est ab omni
  • parte beatum.
  • abstulit clarum cita mors Achillem,
  • longa Tithonum minuit senectus
  • et mihi forsan tibi quod negarit
  • porriget hora.
  • te greges centum Siculaeque circum
  • mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum
  • apta quadrigis equa, te bis Afro
  • murice tinctae
  • vestiunt lanae: mihi parva rura et
  • spiritum Graiae tenuem Camenae
  • Parca non mendax dedit et malignum
  • spernere volgus.