Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Otium divos rogat in patenti
  • prensus Aegaeo, simul atra nubes
  • condidit lunam neque certa fulgent
  • sidera nautis,
  • otium bello furiosa Thrace,
  • otium Medi pharetra decori,
  • Grosphe, non gemmis neque purpura ve-
  • nale nec auro.
  • non enim gazae neque consularis
  • submovet lictor miseros tumultus
  • mentis et curas laqueata circum
  • tecta volantis
  • vivitur parvo bene cui paternum
  • splendet in mensa tenui salinum
  • nec levis somnos timor aut cupido
  • sordidus aufert.
  • quid brevi fortes iaculamur aevo
  • multa? quid terras alio calentis
  • sole mutamus? patriae quis exsul
  • se quoque fugit?