Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Iam pauca aratro iugera regiae
  • moles relinquent, undique latius
  • extenta visentur Lucrino
  • stagna lacu platanusque caelebs
  • evincet ulmos; tum violaria et
  • myrtus et omnis copia narium
  • spargent olivetis odorem
  • fertilibus domino priori,
  • tum spissa ramis laurea fervidos
  • excludet ictus. non ita Romuli
  • praescriptum et intonsi Catonis
  • auspiciis veterumque norma.
  • privatus illis census erat brevis,
  • commune magnum: nulla decempedis
  • metata privatis opacam
  • porticus excipiebat arcton
  • nec fortuitum spernere caespitem
  • leges sinebant, oppida publico
  • sumptu iubentes et deorum
  • templa novo decorare saxo.