Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • conpescit unda, scilicet omnibus
  • quicumque terrae munere vescimur
  • enaviganda, sive reges
  • sive inopes erimus coloni.
  • frustra cruento Marte carebimus
  • fractisque rauci fluctibus Hadriae,
  • frustra per autumnos nocentem
  • corporibus metuemus Austrum:
  • visendus ater flumine languido
  • Cocytos errans et Danai genus
  • infame damnatusque longi
  • Sisyphus Aeolides laboris.
  • linquenda tellus et domus et placens
  • uxor neque harum quas colis arborum
  • te praeter invisas cupressos
  • ulla brevem dominum sequetur.
  • absumet heres Caecuba dignior
  • servata centum clavibus et mero
  • tinguet pavimentum superbo,
  • pontificum potiore cenis.