Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri.

Nec dubitare, quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.

Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sedi erant proximi, constitit.

At Meleager, unus e du-

p.377
cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat: “Nec di sierint,” inquit, “ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est.