Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

“Digna

p.376
prorsus est suboles,” inquit, “quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi!

Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?

Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit,

stetur, duces praefectique cоpiarum his pareant.” Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset.