Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere?

Si, me dius fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem.

Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres.” Haec elocutus per medios anmatos erupit,

et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.