Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali [*]()fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.[*]()Solet etiam universum[*]()pecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque [*]()in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.

Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:[*]()postridie radix anguinei [*]()cucumeris trita et commixta cum aqua datur sitientibus: quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- [*](cum per R: compca S: cumpca A. ) [*](gari R: cari S1. ) [*](sale SAR. ) [*](abiecta A R: obiecta S. ) [*](universam SA1: -um A2R. ) [*](productusque SA. ) [*](paulo SA. ) [*]( anguinei R: sanguinei SA. )

v.2.p.302
spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.

Sed cum omni quadrupedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis [*]()ad aquam duci praecipimus: [*]()sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri: quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit: nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.

Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt. Isque [*]()morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.