Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas [*]()magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema,

Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
Nam pecus inexsatiabile [*]()sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis [*]()incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis [*]()et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur; quippe [*](bis -S2: vis S1A: om. R. ) [*](praecipimus R: precepimus SA. ) [*](isque ed. pr.: quiq; R: quisq; SlA. ) [*](ficitas A: sicitas S. ) [*](inexitiabiles bis SA2: inexitiaviles bis A1. ) [*](esbatae splenis SAac. ) [*](tramaricis R: tramaricus SA. )
v.2.p.304
ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.

Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.

Cum virilem partem unam ferro reseratam [*]()detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem [*]()patrisfamilias, non reticendum putavi.

Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos: quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus [*]()impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.[*]()