Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.

Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita,

quam in partem proclinent,[*]()ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu [*]()virgae tu- [*](limen earum R: minearum SA. ) [*](quanta S: quantum Aac. ) [*](supergredi R: ut pergredi SA. ) [*](nidus S: -os AR. ) [*](perducatur SA. ) [*](proclinent S: proclinentur AR. ) [*](avictu S: abiectu a. )

v.2.p.300
mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo.

Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium cum per [*]()cornu singulis ternos cyathos gari [*]()demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant: et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur.