Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- ite domum cultumque illi donate libellum,
- sicut erit: nullus defluat inde color.
- Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
- an minor, an toto pectore deciderim.
- Sed primum meritam larga donate salute
- atque haec submisso dicite uerba sono:
- ‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
- mittit et accipias munera parua rogat,
- teque suis iurat caram magis esse medullis,
- siue sibi coniunx siue futura soror;
- sed potius coniunx: huius spem nominis illi
- auferet extincto pallida Ditis aqua.’
- Qui primus caram iuueni carumque puellae
- eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
- durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
- uiuere et erepta coniuge qui potuit.
- Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
- ingenio: frangit fortia corda dolor;
- nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,
- tot mala perpessae, taedia nata meae.