Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
  2. candidaque ossa supra nigra fauilla teget,
  3. ante meum ueniat longos incompta capillos
  4. et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
  5. sed ueniat carae matris comitata dolore:
  6. maereat haec genero, maereat illa uiro.
  7. Praefatae ante meos manes animamque precatae
  8. perfusaeque pias ante liquore manus,
  9. pars quae sola mei superabit corporis, ossa
  10. incinctae nigra candida ueste legent
  11. et primum annoso spargent collecta lyaeo,
  12. mox etiam niueo lacte parent,
  13. post haec carbaseis umorem tollere uelis
  14. atque in marmorea ponere sicca domo.
  15. Illic quas mittit diues Panchaia merces
  16. Eoique Arabes, diues et Assyria,
  17. et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
  18. sic ego componi uersus in ossa uelim.
  19. Sed tristem mortis demonstret littera causam
  20. atque haec in celebri carmina fronte notet: