Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
- quisue meam teneat, quot teneatue modis:
- tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
- mouerit e uotis pars quotacumque deos.
- Martis Romani festae uenere kalendae
- — exoriens nostris hic fuit annus auis —
- et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
- perque uias urbis munera perque domos.
- Dicite, Pierides, quonam donetur honore
- seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
- Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
- gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.
- Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
- pumex et canas tondeat ante comas,
- summaque praetexat tenuis fastigia chartae
- indicet ut nomen littera facta tuum,
- atque inter geminas pingantur cornua frontes:
- sic etenim comptum mittere oportet opus.
- Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
- Castaliamque umbram Pieriosque lacus,