De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili inter se natura praedita debent
  2. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  3. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  4. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  5. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  6. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  7. scilicet id fieri cogit natura viarum
  8. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  9. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  10. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  11. argentoque foras aliud vitroque meare;
  12. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  13. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  14. scilicet id fieri cogit natura viarum
  15. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  16. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  17. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  18. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  19. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  20. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  21. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  22. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  23. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  24. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  25. in medio locus, extemplo primordia ferri
  26. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  27. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  28. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  29. indupedita suis arte conexa cohaeret
  30. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  31. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  32. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  33. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  34. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  35. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  36. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  37. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  38. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  39. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  40. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  41. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  42. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  43. quod, simul a fronte est anelli rarior
  44. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  45. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  46. a tergo quasi provehat atque propellat.
  47. semper enim circum positus res verberat ;
  48. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  49. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  50. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  51. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  52. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  53. denique res omnes debent in corpore habere
  54. , quandoquidem raro sunt corpore et
  55. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  56. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  57. sollicito motu semper iactatur eoque
  58. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  59. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  60. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  61. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat