De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  2. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  3. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  4. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  5. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  6. aere interposito discordia tanta creatur
  7. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  8. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  9. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  10. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  11. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  12. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  13. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  14. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  15. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  16. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  17. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  18. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  19. lignea materies in quo genere esse videtur.
  20. interutrasque igitur ferri natura locata
  21. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  22. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  23. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  24. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  25. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  26. saxa vides primum sola colescere calce.
  27. glutine materies taurino iungitur una,
  28. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  29. quam laxare queant compages taurea vincla.
  30. vitigeni latices aquai fontibus audent
  31. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  32. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  33. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  34. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  35. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  36. denique res auro non aurum copulat una,
  37. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  38. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  39. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  40. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  41. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  42. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  43. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  44. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  45. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  46. inter se quaedam possint coplata teneri;
  47. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  48. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  49. mortiferam possit cladem conflare coorta
  50. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  51. expediam, primum multarum semina rerum
  52. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  53. et contra quae sint morbo mortique necessest
  54. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  55. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  56. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  57. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  58. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  59. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  60. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  61. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum