De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  2. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  3. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  4. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  5. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  6. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  7. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  8. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  9. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  10. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  11. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  12. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  13. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  14. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  15. cernere odorari licet et sentire sonare.
  16. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  17. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  18. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  19. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  20. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  21. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  22. principio fit ut in speluncis saxa superna
  23. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  24. manat item nobis e toto corpore sudor,
  25. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  26. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  27. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  28. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  29. sentimus, sentimus item transire per aurum
  30. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  31. denique per dissaepta domorum saxea voces
  32. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  33. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  34. denique qua circum caeli lorica ,
  35. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  36. et tempestate in terra caeloque coorta
  37. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  38. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  39. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  40. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  41. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  42. principio terram sol excoquit et facit are,
  43. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  44. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  45. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  46. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  47. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  48. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  49. at coria et carnem mollit durata calore.
  50. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  51. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  52. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  53. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  54. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  55. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  56. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  57. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  58. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  59. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  60. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  61. multa foramina cum variis sint reddita rebus,