De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  2. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  3. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  4. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  5. dissimili inter se natura praedita debent
  6. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  7. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  8. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  9. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  10. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  11. scilicet id fieri cogit natura viarum
  12. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  13. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  14. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  15. argentoque foras aliud vitroque meare;
  16. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  17. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  18. scilicet id fieri cogit natura viarum
  19. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  20. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  21. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  22. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  23. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  24. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  25. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  26. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  27. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  28. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  29. in medio locus, extemplo primordia ferri
  30. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  31. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  32. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  33. indupedita suis arte conexa cohaeret
  34. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  35. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  36. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  37. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  38. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  39. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  40. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  41. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  42. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  43. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  44. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  45. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  46. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  47. quod, simul a fronte est anelli rarior
  48. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  49. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  50. a tergo quasi provehat atque propellat.
  51. semper enim circum positus res verberat ;
  52. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  53. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  54. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  55. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  56. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  57. denique res omnes debent in corpore habere
  58. , quandoquidem raro sunt corpore et
  59. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  60. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  61. sollicito motu semper iactatur eoque
  62. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  63. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  64. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  65. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  66. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  67. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  68. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  69. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  70. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  71. aere interposito discordia tanta creatur
  72. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  73. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  74. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  75. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  76. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  77. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  78. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  79. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  80. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  81. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  82. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  83. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  84. lignea materies in quo genere esse videtur.
  85. interutrasque igitur ferri natura locata
  86. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  87. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  88. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  89. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  90. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  91. saxa vides primum sola colescere calce.
  92. glutine materies taurino iungitur una,
  93. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  94. quam laxare queant compages taurea vincla.
  95. vitigeni latices aquai fontibus audent
  96. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  97. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  98. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  99. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  100. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  101. denique res auro non aurum copulat una,
  102. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  103. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?