De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  2. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  3. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  4. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  5. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  6. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  7. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  8. inter se quaedam possint coplata teneri;
  9. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  10. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  11. mortiferam possit cladem conflare coorta
  12. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  13. expediam, primum multarum semina rerum
  14. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  15. et contra quae sint morbo mortique necessest
  16. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  17. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  18. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  19. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  20. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  21. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  22. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  23. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  24. temptari procul a patria qui cumque domoque
  25. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  26. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  27. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  28. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  29. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  30. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  31. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  32. tum color et facies hominum distare videntur
  33. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  34. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  35. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  36. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  37. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  38. partibus ac membris; varius concinnat id .
  39. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  40. commovet atque inimicus serpere coepit,
  41. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  42. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  43. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  44. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  45. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  46. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  47. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  48. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  49. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  50. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  51. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  52. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  53. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  54. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  55. an caelum nobis ultro natura corumptum
  56. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  57. quod nos adventu possit temptare recenti.
  58. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  59. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  60. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  61. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  62. permensus multum camposque natantis,
  63. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  64. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  65. principio caput incensum fervore gerebant
  66. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  67. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  68. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  69. atque animi interpres manabat lingua cruore
  70. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  71. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  72. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  73. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  74. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  75. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  76. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  77. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  78. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  79. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  80. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  81. corripere adsidue nervos et membra coactans
  82. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  83. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  84. corporis in summo summam fervescere partem,
  85. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  86. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  87. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  88. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  89. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  90. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  91. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  92. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  93. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  94. multi praecipites nymphis putealibus alte
  95. inciderunt ipso venientes ore patente:
  96. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  97. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  98. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  99. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  100. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  101. lumina versarent oculorum expertia somno.
  102. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  103. perturbata animi mens in maerore metuque,