De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  2. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  3. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  4. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  5. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  6. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  7. taedaque consimili ratione accensa per undas
  8. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  9. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  10. semina de terraque necessest funditus ipsa
  11. ignis corpora per totum consurgere fontem
  12. et simul exspirare foras exireque in auras,
  13. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  14. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  15. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  16. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  17. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  18. et multis aliis praebet regionibus aequor
  19. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  20. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  21. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  22. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  23. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  24. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  25. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  26. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  27. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  28. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  29. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  30. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  31. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  32. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  33. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  34. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  35. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  36. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  37. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  38. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  39. ordine demisso levibus iactarier auris,
  40. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  41. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  42. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  43. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  44. ipsius rei rationem reddere possis,
  45. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  46. quo magis attentas auris animumque reposco.
  47. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  48. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  49. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  50. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  51. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  52. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  53. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  54. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  55. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  56. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  57. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  58. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  59. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  60. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  61. cernere odorari licet et sentire sonare.
  62. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  63. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  64. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  65. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  66. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  67. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  68. principio fit ut in speluncis saxa superna
  69. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  70. manat item nobis e toto corpore sudor,
  71. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  72. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  73. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  74. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  75. sentimus, sentimus item transire per aurum
  76. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  77. denique per dissaepta domorum saxea voces
  78. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  79. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  80. denique qua circum caeli lorica ,
  81. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  82. et tempestate in terra caeloque coorta
  83. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  84. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  85. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  86. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  87. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  88. principio terram sol excoquit et facit are,
  89. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  90. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  91. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  92. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  93. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  94. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  95. at coria et carnem mollit durata calore.
  96. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  97. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  98. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  99. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  100. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  101. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  102. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  103. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,