De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at coria et carnem mollit durata calore.
  2. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  3. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  4. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  5. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  6. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  7. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  8. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  9. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  10. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  11. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  12. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  13. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  14. dissimili inter se natura praedita debent
  15. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  16. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  17. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  18. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  19. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  20. scilicet id fieri cogit natura viarum
  21. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  22. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  23. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  24. argentoque foras aliud vitroque meare;
  25. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  26. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  27. scilicet id fieri cogit natura viarum
  28. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  29. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  30. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  31. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  32. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  33. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  34. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  35. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  36. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  37. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  38. in medio locus, extemplo primordia ferri
  39. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  40. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  41. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  42. indupedita suis arte conexa cohaeret
  43. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  44. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  45. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  46. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  47. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  48. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  49. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  50. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  51. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  52. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  53. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.