De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  2. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  3. quod, simul a fronte est anelli rarior
  4. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  5. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  6. a tergo quasi provehat atque propellat.
  7. semper enim circum positus res verberat ;
  8. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  9. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  10. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  11. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  12. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  13. denique res omnes debent in corpore habere
  14. , quandoquidem raro sunt corpore et
  15. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  16. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  17. sollicito motu semper iactatur eoque
  18. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  19. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  20. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  21. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  22. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  23. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  24. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  25. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  26. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  27. aere interposito discordia tanta creatur
  28. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  29. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  30. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  31. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  32. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  33. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  34. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  35. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  36. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  37. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  38. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  39. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  40. lignea materies in quo genere esse videtur.
  41. interutrasque igitur ferri natura locata
  42. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  43. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  44. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  45. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  46. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  47. saxa vides primum sola colescere calce.
  48. glutine materies taurino iungitur una,
  49. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  50. quam laxare queant compages taurea vincla.
  51. vitigeni latices aquai fontibus audent
  52. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  53. purpureusque colos conchyli iungitur uno