De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  2. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  3. ipsius rei rationem reddere possis,
  4. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  5. quo magis attentas auris animumque reposco.
  6. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  7. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  8. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  9. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  10. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  11. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  12. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  13. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  14. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  15. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  16. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  17. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  18. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  19. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  20. cernere odorari licet et sentire sonare.
  21. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  22. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  23. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  24. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  25. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  26. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  27. principio fit ut in speluncis saxa superna
  28. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  29. manat item nobis e toto corpore sudor,
  30. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  31. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  32. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  33. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  34. sentimus, sentimus item transire per aurum
  35. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  36. denique per dissaepta domorum saxea voces
  37. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  38. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  39. denique qua circum caeli lorica ,
  40. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  41. et tempestate in terra caeloque coorta
  42. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  43. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  44. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  45. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  46. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  47. principio terram sol excoquit et facit are,
  48. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  49. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  50. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  51. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  52. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  53. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,