De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  2. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  3. at coria et carnem mollit durata calore.
  4. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  5. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  6. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  7. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  8. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  9. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  10. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  11. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  12. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  13. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  14. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  15. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  16. dissimili inter se natura praedita debent
  17. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  18. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  19. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  20. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  21. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  22. scilicet id fieri cogit natura viarum
  23. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  24. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  25. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  26. argentoque foras aliud vitroque meare;
  27. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  28. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  29. scilicet id fieri cogit natura viarum
  30. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  31. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  32. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  33. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  34. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  35. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  36. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  37. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  38. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  39. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  40. in medio locus, extemplo primordia ferri
  41. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  42. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  43. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  44. indupedita suis arte conexa cohaeret
  45. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  46. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  47. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  48. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  49. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  50. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  51. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  52. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  53. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  54. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  55. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  56. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  57. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  58. quod, simul a fronte est anelli rarior
  59. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  60. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  61. a tergo quasi provehat atque propellat.
  62. semper enim circum positus res verberat ;
  63. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  64. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.