De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  2. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  3. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  4. denique res omnes debent in corpore habere
  5. , quandoquidem raro sunt corpore et
  6. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  7. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  8. sollicito motu semper iactatur eoque
  9. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  10. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  11. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  12. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  13. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  14. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  15. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  16. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  17. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  18. aere interposito discordia tanta creatur
  19. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  20. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  21. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  22. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  23. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  24. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  25. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  26. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  27. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  28. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  29. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  30. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  31. lignea materies in quo genere esse videtur.
  32. interutrasque igitur ferri natura locata
  33. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  34. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  35. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  36. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  37. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  38. saxa vides primum sola colescere calce.
  39. glutine materies taurino iungitur una,
  40. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  41. quam laxare queant compages taurea vincla.
  42. vitigeni latices aquai fontibus audent
  43. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  44. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  45. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  46. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  47. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  48. denique res auro non aurum copulat una,
  49. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  50. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  51. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  52. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  53. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  54. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  55. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  56. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  57. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  58. inter se quaedam possint coplata teneri;
  59. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  60. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  61. mortiferam possit cladem conflare coorta
  62. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  63. expediam, primum multarum semina rerum
  64. esse supra docui quae sint vitalia nobis,