De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  2. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  3. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  4. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  5. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  6. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  7. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  8. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  9. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  10. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  11. ordine demisso levibus iactarier auris,
  12. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  13. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  14. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  15. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  16. ipsius rei rationem reddere possis,
  17. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  18. quo magis attentas auris animumque reposco.
  19. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  20. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  21. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  22. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  23. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  24. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  25. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  26. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  27. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  28. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  29. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  30. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  31. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  32. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  33. cernere odorari licet et sentire sonare.
  34. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  35. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  36. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  37. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  38. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  39. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  40. principio fit ut in speluncis saxa superna
  41. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  42. manat item nobis e toto corpore sudor,
  43. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  44. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  45. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  46. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  47. sentimus, sentimus item transire per aurum
  48. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  49. denique per dissaepta domorum saxea voces
  50. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  51. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  52. denique qua circum caeli lorica ,
  53. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  54. et tempestate in terra caeloque coorta
  55. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  56. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  57. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  58. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  59. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  60. principio terram sol excoquit et facit are,
  61. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  62. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  63. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  64. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,