De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  2. manat item nobis e toto corpore sudor,
  3. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  4. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  5. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  6. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  7. sentimus, sentimus item transire per aurum
  8. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  9. denique per dissaepta domorum saxea voces
  10. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  11. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  12. denique qua circum caeli lorica ,
  13. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  14. et tempestate in terra caeloque coorta
  15. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  16. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  17. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  18. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  19. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  20. principio terram sol excoquit et facit are,
  21. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  22. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  23. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  24. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  25. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  26. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  27. at coria et carnem mollit durata calore.
  28. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  29. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  30. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  31. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  32. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  33. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  34. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  35. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  36. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  37. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  38. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  39. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  40. dissimili inter se natura praedita debent
  41. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  42. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  43. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;