De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  2. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  3. scilicet id fieri cogit natura viarum
  4. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  5. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  6. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  7. argentoque foras aliud vitroque meare;
  8. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  9. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  10. scilicet id fieri cogit natura viarum
  11. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  12. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  13. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  14. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  15. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  16. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  17. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  18. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  19. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  20. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  21. in medio locus, extemplo primordia ferri
  22. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  23. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  24. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  25. indupedita suis arte conexa cohaeret
  26. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  27. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  28. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  29. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  30. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  31. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  32. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  33. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  34. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  35. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  36. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  37. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  38. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  39. quod, simul a fronte est anelli rarior
  40. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  41. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  42. a tergo quasi provehat atque propellat.
  43. semper enim circum positus res verberat ;