De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  2. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  3. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  4. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  5. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  6. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  7. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  8. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  9. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  10. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  11. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  12. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  13. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  14. ordine demisso levibus iactarier auris,
  15. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  16. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  17. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  18. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  19. ipsius rei rationem reddere possis,
  20. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  21. quo magis attentas auris animumque reposco.
  22. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  23. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  24. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  25. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  26. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  27. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  28. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  29. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  30. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  31. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  32. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  33. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  34. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  35. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  36. cernere odorari licet et sentire sonare.
  37. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  38. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  39. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  40. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  41. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  42. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  43. principio fit ut in speluncis saxa superna