De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  2. manat item nobis e toto corpore sudor,
  3. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  4. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  5. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  6. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  7. sentimus, sentimus item transire per aurum
  8. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  9. denique per dissaepta domorum saxea voces
  10. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  11. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  12. denique qua circum caeli lorica ,
  13. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  14. et tempestate in terra caeloque coorta
  15. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  16. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  17. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  18. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  19. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  20. principio terram sol excoquit et facit are,
  21. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  22. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  23. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  24. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  25. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  26. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  27. at coria et carnem mollit durata calore.
  28. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  29. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  30. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  31. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  32. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  33. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  34. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  35. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  36. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  37. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  38. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  39. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  40. dissimili inter se natura praedita debent
  41. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  42. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  43. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  44. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  45. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  46. scilicet id fieri cogit natura viarum
  47. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  48. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  49. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  50. argentoque foras aliud vitroque meare;
  51. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  52. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  53. scilicet id fieri cogit natura viarum
  54. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  55. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  56. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  57. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  58. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  59. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  60. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  61. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  62. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  63. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  64. in medio locus, extemplo primordia ferri
  65. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  66. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  67. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  68. indupedita suis arte conexa cohaeret
  69. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  70. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  71. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  72. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  73. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  74. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  75. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  76. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  77. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  78. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  79. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  80. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  81. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  82. quod, simul a fronte est anelli rarior
  83. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  84. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  85. a tergo quasi provehat atque propellat.
  86. semper enim circum positus res verberat ;