De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  2. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  3. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  4. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  5. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  6. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  7. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  8. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  9. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  10. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  11. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  12. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  13. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  14. et rare fecit calido miscente vapore,
  15. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  16. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  17. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  18. praeterea solis radiis iactatur aquai
  19. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  20. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  21. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  22. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  23. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  24. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  25. taedaque consimili ratione accensa per undas
  26. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  27. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  28. semina de terraque necessest funditus ipsa
  29. ignis corpora per totum consurgere fontem
  30. et simul exspirare foras exireque in auras,
  31. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  32. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  33. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  34. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  35. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  36. et multis aliis praebet regionibus aequor
  37. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  38. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  39. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  40. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  41. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  42. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  43. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  44. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  45. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  46. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  47. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  48. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  49. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  50. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  51. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  52. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  53. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  54. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  55. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  56. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  57. ordine demisso levibus iactarier auris,
  58. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  59. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  60. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  61. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  62. ipsius rei rationem reddere possis,
  63. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  64. quo magis attentas auris animumque reposco.
  65. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  66. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  67. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  68. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  69. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  70. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  71. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  72. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  73. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  74. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  75. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  76. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  77. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  78. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  79. cernere odorari licet et sentire sonare.
  80. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  81. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  82. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  83. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  84. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  85. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  86. principio fit ut in speluncis saxa superna