De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  2. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  3. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  4. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  5. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  6. denique res omnes debent in corpore habere
  7. , quandoquidem raro sunt corpore et
  8. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  9. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  10. sollicito motu semper iactatur eoque
  11. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  12. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  13. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  14. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  15. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  16. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  17. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  18. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  19. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  20. aere interposito discordia tanta creatur
  21. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  22. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  23. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  24. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  25. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  26. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  27. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  28. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  29. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  30. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  31. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  32. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  33. lignea materies in quo genere esse videtur.
  34. interutrasque igitur ferri natura locata
  35. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  36. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  37. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  38. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  39. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  40. saxa vides primum sola colescere calce.
  41. glutine materies taurino iungitur una,
  42. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  43. quam laxare queant compages taurea vincla.
  44. vitigeni latices aquai fontibus audent
  45. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  46. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  47. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  48. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  49. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  50. denique res auro non aurum copulat una,
  51. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  52. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  53. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  54. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  55. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  56. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  57. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  58. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  59. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  60. inter se quaedam possint coplata teneri;
  61. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  62. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  63. mortiferam possit cladem conflare coorta
  64. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  65. expediam, primum multarum semina rerum
  66. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  67. et contra quae sint morbo mortique necessest
  68. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  69. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  70. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  71. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  72. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  73. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  74. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  75. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  76. temptari procul a patria qui cumque domoque
  77. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  78. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  79. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  80. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  81. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  82. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  83. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  84. tum color et facies hominum distare videntur
  85. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  86. est elephas morbus qui propter flumina Nili