De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  2. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  3. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  4. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  5. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  6. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  7. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  8. cernere odorari licet et sentire sonare.
  9. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  10. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  11. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  12. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  13. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  14. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  15. principio fit ut in speluncis saxa superna
  16. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  17. manat item nobis e toto corpore sudor,
  18. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  19. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  20. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  21. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  22. sentimus, sentimus item transire per aurum
  23. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  24. denique per dissaepta domorum saxea voces
  25. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  26. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  27. denique qua circum caeli lorica ,
  28. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  29. et tempestate in terra caeloque coorta
  30. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  31. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  32. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  33. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  34. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  35. principio terram sol excoquit et facit are,
  36. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  37. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  38. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  39. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  40. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  41. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  42. at coria et carnem mollit durata calore.
  43. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  44. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  45. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  46. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  47. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  48. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  49. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  50. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  51. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  52. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  53. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  54. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  55. dissimili inter se natura praedita debent
  56. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  57. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  58. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  59. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  60. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  61. scilicet id fieri cogit natura viarum
  62. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  63. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  64. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  65. argentoque foras aliud vitroque meare;
  66. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  67. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  68. scilicet id fieri cogit natura viarum
  69. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  70. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  71. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  72. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  73. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  74. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  75. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  76. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  77. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  78. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  79. in medio locus, extemplo primordia ferri
  80. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  81. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  82. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  83. indupedita suis arte conexa cohaeret
  84. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  85. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  86. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  87. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  88. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  89. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  90. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  91. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  92. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  93. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  94. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  95. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  96. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  97. quod, simul a fronte est anelli rarior
  98. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  99. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  100. a tergo quasi provehat atque propellat.
  101. semper enim circum positus res verberat ;
  102. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  103. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  104. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  105. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  106. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  107. denique res omnes debent in corpore habere
  108. , quandoquidem raro sunt corpore et
  109. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  110. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  111. sollicito motu semper iactatur eoque
  112. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  113. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  114. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  115. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  116. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  117. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  118. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  119. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  120. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  121. aere interposito discordia tanta creatur
  122. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  123. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  124. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  125. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  126. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  127. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  128. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  129. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  130. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  131. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  132. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  133. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  134. lignea materies in quo genere esse videtur.
  135. interutrasque igitur ferri natura locata
  136. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  137. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  138. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  139. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  140. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  141. saxa vides primum sola colescere calce.
  142. glutine materies taurino iungitur una,
  143. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  144. quam laxare queant compages taurea vincla.
  145. vitigeni latices aquai fontibus audent
  146. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  147. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  148. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  149. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  150. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  151. denique res auro non aurum copulat una,
  152. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  153. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  154. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  155. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  156. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  157. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  158. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  159. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  160. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  161. inter se quaedam possint coplata teneri;
  162. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  163. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  164. mortiferam possit cladem conflare coorta
  165. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  166. expediam, primum multarum semina rerum
  167. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  168. et contra quae sint morbo mortique necessest
  169. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  170. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  171. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  172. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  173. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  174. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  175. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  176. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  177. temptari procul a patria qui cumque domoque
  178. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  179. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  180. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  181. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  182. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  183. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  184. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  185. tum color et facies hominum distare videntur
  186. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  187. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  188. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  189. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  190. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  191. partibus ac membris; varius concinnat id .
  192. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  193. commovet atque inimicus serpere coepit,
  194. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  195. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  196. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  197. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  198. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  199. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  200. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  201. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  202. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  203. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  204. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  205. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  206. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  207. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  208. an caelum nobis ultro natura corumptum
  209. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  210. quod nos adventu possit temptare recenti.
  211. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  212. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  213. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  214. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  215. permensus multum camposque natantis,
  216. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  217. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  218. principio caput incensum fervore gerebant
  219. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  220. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  221. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  222. atque animi interpres manabat lingua cruore
  223. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  224. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  225. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  226. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  227. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  228. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  229. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  230. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  231. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  232. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  233. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  234. corripere adsidue nervos et membra coactans
  235. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  236. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  237. corporis in summo summam fervescere partem,
  238. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  239. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  240. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  241. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  242. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  243. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  244. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  245. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  246. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  247. multi praecipites nymphis putealibus alte
  248. inciderunt ipso venientes ore patente:
  249. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  250. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  251. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  252. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  253. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  254. lumina versarent oculorum expertia somno.
  255. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  256. perturbata animi mens in maerore metuque,
  257. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  258. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  259. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  260. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  261. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  262. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  263. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  264. a pedibusque minutatim succedere frigus
  265. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  266. conpressae nares, nasi primoris acumen
  267. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  268. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  269. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  270. octavoque fere candenti lumine solis
  271. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  272. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  273. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  274. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  275. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  276. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  277. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  278. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  279. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  280. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  281. et graviter partim metuentes limina leti
  282. vivebant ferro privati parte virili,
  283. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  284. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  285. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  286. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  287. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  288. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  289. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  290. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  291. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  292. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  293. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  294. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  295. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  296. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  297. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  298. incomitata rapi certabant funera vasta
  299. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  300. nam quod ali dederat vitalis auras
  301. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  302. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  303. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  304. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  305. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  306. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  307. funera respectans animam amittebat ibidem.