De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  2. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  3. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  4. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  5. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  6. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  7. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  8. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  9. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  10. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  11. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  12. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  13. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  14. in terras itidem manare ex aequore salso;
  15. percolatur enim virus retroque remanat
  16. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  17. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  18. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  19. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  20. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  21. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  22. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  23. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  24. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  25. cernentes pavida complebant pectora cura,
  26. quid moliretur rerum natura novarum.
  27. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  28. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  29. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  30. et videas caelum summai totius unum
  31. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  32. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  33. quod bene propositum si plane contueare
  34. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  35. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  36. accepit calido febrim fervore coortam
  37. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  38. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  39. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  40. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  41. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  42. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  43. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  44. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  45. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  46. ex infinito satis omnia suppeditare,
  47. unde repente queat tellus concussa moveri
  48. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  49. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  50. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  51. et tempestates pluviae graviore coortu
  52. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  53. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  54. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  55. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  56. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  57. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  58. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  59. nil sint ad summam summai totius omnem.
  60. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  61. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  62. expediam. primum totius subcava montis
  63. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  64. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  65. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  66. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  67. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  68. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  69. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  70. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  71. differt et crassa volvit caligine fumum
  72. extruditque simul mirando pondere saxa;
  73. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  74. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  75. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  76. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  77. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  78. ---
  79. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  80. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  81. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  82. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  83. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  84. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  85. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  86. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  87. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  88. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  89. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  90. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  91. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  92. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  93. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  94. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  95. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  96. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  97. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  98. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  99. cogentes sursus replent coguntque manere.
  100. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  101. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  102. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  103. inter nigra virum percocto saecla colore
  104. exoriens penitus media ab regione diei.
  105. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  106. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  107. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  108. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  109. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  110. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  111. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  112. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  113. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  114. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  115. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  116. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  117. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  118. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  119. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  120. expediam, quali natura praedita constent.
  121. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  122. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  123. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  124. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  125. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  126. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  127. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  128. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  129. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  130. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  131. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  132. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  133. cornices, non cum fumant altaria donis;
  134. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  135. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  136. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  137. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  138. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  139. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  140. manibus ut si sint divis mactata repente.
  141. omnia quae naturali ratione geruntur,
  142. et quibus e fiant causis apparet origo;
  143. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  144. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  145. ducere forte deos manis inferne reamur,
  146. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  147. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  148. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  149. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  150. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  151. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  152. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  153. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  154. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  155. res ad vitai rationem ostendimus ante
  156. propter dissimilem naturam dissimilisque
  157. texturas inter sese primasque figuras.
  158. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  159. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  160. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  161. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  162. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  163. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  164. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  165. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  166. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  167. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  168. floris odore hominem taetro consueta necare.
  169. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  170. multa modis multis multarum semina rerum
  171. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  172. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  173. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  174. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  175. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  176. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  177. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  178. multaque praeterea languentia membra per artus
  179. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  180. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  181. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  182. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  183. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  184. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  185. at cum membra domans percepit fervida febris,
  186. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  187. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  188. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  189. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  190. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  191. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  192. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  193. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  194. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  195. quam soleant et quam vitai copia desit,
  196. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  197. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  198. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  199. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  200. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  201. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  202. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  203. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  204. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  205. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  206. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  207. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  208. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  209. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  210. propterea quod magna mali fit copia circum.
  211. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  212. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  213. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  214. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  215. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  216. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  217. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  218. scilicet in terram delabi pondere cogit
  219. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  220. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  221. ---
  222. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  223. arescit quia terra calore et semina si qua
  224. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  225. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  226. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  227. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  228. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  229. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  230. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  231. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  232. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  233. sole putant subter terras fervescere partim,
  234. nox ubi terribili terras caligine texit.
  235. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  236. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  237. non quierit calidum supera de reddere parte,
  238. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  239. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  240. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  241. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  242. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  243. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  244. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  245. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  246. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  247. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  248. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  249. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  250. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  251. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  252. et rare fecit calido miscente vapore,
  253. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  254. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  255. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  256. praeterea solis radiis iactatur aquai
  257. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  258. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  259. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  260. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  261. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  262. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  263. taedaque consimili ratione accensa per undas
  264. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  265. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  266. semina de terraque necessest funditus ipsa
  267. ignis corpora per totum consurgere fontem
  268. et simul exspirare foras exireque in auras,
  269. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  270. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  271. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  272. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  273. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  274. et multis aliis praebet regionibus aequor
  275. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  276. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  277. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  278. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  279. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  280. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  281. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  282. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  283. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  284. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  285. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  286. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  287. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  288. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  289. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  290. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  291. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  292. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  293. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  294. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  295. ordine demisso levibus iactarier auris,
  296. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  297. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  298. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  299. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  300. ipsius rei rationem reddere possis,
  301. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  302. quo magis attentas auris animumque reposco.
  303. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  304. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  305. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  306. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  307. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  308. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  309. nec varii cessant sonitus manare per auras;