De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  2. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  3. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  4. idque vel in primis cumulabat funere funus
  5. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  6. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  7. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  8. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  9. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  10. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  11. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  12. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  13. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  14. et robustus item curvi moderator aratri
  15. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  16. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  17. exanimis pueris super exanimata parentum
  18. corpora non numquam posses retroque videre
  19. matribus et patribus natos super edere vitam.
  20. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  21. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  22. copia conveniens ex omni morbida parte.
  23. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  24. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  25. multa siti prostrata viam per proque voluta
  26. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  27. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  28. multaque per populi passim loca prompta viasque
  29. languida semanimo cum corpore membra videres
  30. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  31. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  32. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  33. omnia denique sancta deum delubra replerat
  34. corporibus mors exanimis onerataque passim
  35. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  36. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  37. nec iam religio divom nec numina magni
  38. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  39. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  40. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  41. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  42. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  43. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  44. namque suos consanguineos aliena rogorum
  45. insuper extructa ingenti clamore locabant
  46. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  47. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  48. inque aliis alium populum sepelire suorum
  49. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  50. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  51. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  52. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.