De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  2. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  3. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  4. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  5. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  6. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  7. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  8. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  9. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  10. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  11. et rare fecit calido miscente vapore,
  12. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  13. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  14. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  15. praeterea solis radiis iactatur aquai
  16. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  17. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  18. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  19. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  20. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  21. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  22. taedaque consimili ratione accensa per undas
  23. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  24. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  25. semina de terraque necessest funditus ipsa
  26. ignis corpora per totum consurgere fontem
  27. et simul exspirare foras exireque in auras,
  28. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  29. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  30. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  31. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  32. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  33. et multis aliis praebet regionibus aequor
  34. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  35. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  36. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  37. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  38. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  39. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  40. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  41. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  42. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  43. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  44. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  45. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  46. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  47. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  48. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  49. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  50. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  51. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  52. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  53. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  54. ordine demisso levibus iactarier auris,
  55. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  56. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  57. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  58. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  59. ipsius rei rationem reddere possis,
  60. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  61. quo magis attentas auris animumque reposco.