De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  2. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  3. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  4. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  5. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  6. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  7. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  8. et rare fecit calido miscente vapore,
  9. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  10. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  11. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  12. praeterea solis radiis iactatur aquai
  13. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  14. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  15. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  16. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  17. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  18. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  19. taedaque consimili ratione accensa per undas
  20. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  21. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  22. semina de terraque necessest funditus ipsa
  23. ignis corpora per totum consurgere fontem
  24. et simul exspirare foras exireque in auras,
  25. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  26. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  27. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  28. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  29. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  30. et multis aliis praebet regionibus aequor
  31. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  32. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  33. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  34. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  35. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  36. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  37. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  38. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  39. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  40. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  41. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  42. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  43. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  44. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  45. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  46. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  47. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  48. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  49. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  50. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  51. ordine demisso levibus iactarier auris,
  52. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  53. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;