De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  2. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  3. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  4. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  5. ipsius rei rationem reddere possis,
  6. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  7. quo magis attentas auris animumque reposco.
  8. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  9. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  10. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  11. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  12. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  13. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  14. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  15. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  16. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  17. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  18. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  19. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  20. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  21. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  22. cernere odorari licet et sentire sonare.
  23. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  24. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  25. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  26. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  27. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  28. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  29. principio fit ut in speluncis saxa superna
  30. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  31. manat item nobis e toto corpore sudor,
  32. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  33. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  34. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  35. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  36. sentimus, sentimus item transire per aurum
  37. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  38. denique per dissaepta domorum saxea voces
  39. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  40. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  41. denique qua circum caeli lorica ,
  42. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  43. et tempestate in terra caeloque coorta
  44. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  45. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  46. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  47. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  48. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  49. principio terram sol excoquit et facit are,
  50. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  51. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  52. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  53. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  54. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  55. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  56. at coria et carnem mollit durata calore.
  57. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  58. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  59. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  60. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  61. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  62. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  63. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  64. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  65. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  66. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  67. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  68. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  69. dissimili inter se natura praedita debent
  70. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  71. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  72. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  73. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  74. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  75. scilicet id fieri cogit natura viarum
  76. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  77. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  78. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  79. argentoque foras aliud vitroque meare;
  80. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  81. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  82. scilicet id fieri cogit natura viarum
  83. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  84. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  85. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  86. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  87. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  88. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  89. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  90. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  91. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  92. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  93. in medio locus, extemplo primordia ferri
  94. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  95. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  96. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  97. indupedita suis arte conexa cohaeret
  98. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  99. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  100. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  101. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  102. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  103. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  104. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  105. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  106. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  107. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  108. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  109. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  110. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  111. quod, simul a fronte est anelli rarior
  112. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  113. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  114. a tergo quasi provehat atque propellat.
  115. semper enim circum positus res verberat ;
  116. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  117. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  118. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  119. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  120. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  121. denique res omnes debent in corpore habere
  122. , quandoquidem raro sunt corpore et
  123. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  124. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  125. sollicito motu semper iactatur eoque
  126. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  127. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  128. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  129. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  130. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  131. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  132. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  133. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  134. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  135. aere interposito discordia tanta creatur
  136. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  137. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  138. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  139. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  140. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  141. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  142. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  143. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  144. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  145. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  146. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  147. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  148. lignea materies in quo genere esse videtur.
  149. interutrasque igitur ferri natura locata
  150. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  151. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  152. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  153. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  154. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  155. saxa vides primum sola colescere calce.
  156. glutine materies taurino iungitur una,
  157. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  158. quam laxare queant compages taurea vincla.
  159. vitigeni latices aquai fontibus audent
  160. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  161. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  162. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  163. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  164. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  165. denique res auro non aurum copulat una,
  166. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  167. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  168. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  169. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  170. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  171. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  172. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  173. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  174. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  175. inter se quaedam possint coplata teneri;
  176. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  177. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  178. mortiferam possit cladem conflare coorta
  179. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  180. expediam, primum multarum semina rerum
  181. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  182. et contra quae sint morbo mortique necessest
  183. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  184. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  185. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  186. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  187. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  188. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  189. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  190. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  191. temptari procul a patria qui cumque domoque
  192. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  193. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  194. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  195. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  196. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  197. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  198. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  199. tum color et facies hominum distare videntur
  200. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  201. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  202. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  203. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  204. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  205. partibus ac membris; varius concinnat id .
  206. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  207. commovet atque inimicus serpere coepit,
  208. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  209. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  210. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  211. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  212. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  213. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  214. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  215. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  216. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  217. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  218. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  219. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  220. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  221. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  222. an caelum nobis ultro natura corumptum
  223. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  224. quod nos adventu possit temptare recenti.
  225. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  226. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  227. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  228. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  229. permensus multum camposque natantis,
  230. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  231. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  232. principio caput incensum fervore gerebant
  233. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  234. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  235. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  236. atque animi interpres manabat lingua cruore
  237. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  238. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  239. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  240. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  241. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  242. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  243. atque animi prorsum tum vires totius, omne