De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tempestates pluviae graviore coortu
  2. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  3. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  4. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  5. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  6. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  7. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  8. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  9. nil sint ad summam summai totius omnem.
  10. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  11. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  12. expediam. primum totius subcava montis
  13. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  14. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  15. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  16. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  17. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  18. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  19. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  20. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  21. differt et crassa volvit caligine fumum
  22. extruditque simul mirando pondere saxa;
  23. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  24. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  25. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  26. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  27. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  28. ---
  29. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  30. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  31. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  32. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  33. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  34. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  35. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  36. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  37. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  38. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  39. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  40. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  41. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  42. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  43. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  44. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  45. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  46. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  47. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  48. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  49. cogentes sursus replent coguntque manere.
  50. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  51. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  52. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  53. inter nigra virum percocto saecla colore
  54. exoriens penitus media ab regione diei.
  55. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  56. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  57. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  58. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  59. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  60. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  61. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  62. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  63. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  64. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  65. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  66. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  67. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  68. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  69. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  70. expediam, quali natura praedita constent.
  71. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  72. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  73. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  74. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  75. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  76. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  77. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  78. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  79. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  80. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  81. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  82. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  83. cornices, non cum fumant altaria donis;
  84. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  85. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  86. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  87. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  88. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  89. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  90. manibus ut si sint divis mactata repente.
  91. omnia quae naturali ratione geruntur,
  92. et quibus e fiant causis apparet origo;
  93. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  94. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  95. ducere forte deos manis inferne reamur,
  96. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  97. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  98. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  99. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  100. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  101. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  102. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  103. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  104. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  105. res ad vitai rationem ostendimus ante
  106. propter dissimilem naturam dissimilisque
  107. texturas inter sese primasque figuras.
  108. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  109. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  110. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  111. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  112. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  113. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  114. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  115. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  116. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  117. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  118. floris odore hominem taetro consueta necare.
  119. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  120. multa modis multis multarum semina rerum
  121. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  122. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  123. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  124. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  125. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  126. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  127. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  128. multaque praeterea languentia membra per artus
  129. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  130. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  131. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  132. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  133. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  134. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  135. at cum membra domans percepit fervida febris,
  136. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  137. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  138. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  139. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  140. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  141. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  142. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  143. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  144. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  145. quam soleant et quam vitai copia desit,
  146. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  147. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  148. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  149. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  150. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  151. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  152. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  153. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  154. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  155. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  156. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  157. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  158. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  159. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  160. propterea quod magna mali fit copia circum.
  161. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  162. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  163. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  164. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  165. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  166. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  167. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  168. scilicet in terram delabi pondere cogit
  169. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  170. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  171. ---
  172. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  173. arescit quia terra calore et semina si qua
  174. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  175. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  176. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  177. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  178. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  179. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  180. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  181. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  182. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  183. sole putant subter terras fervescere partim,
  184. nox ubi terribili terras caligine texit.
  185. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  186. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  187. non quierit calidum supera de reddere parte,
  188. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  189. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  190. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  191. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  192. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  193. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  194. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  195. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  196. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  197. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  198. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  199. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  200. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  201. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  202. et rare fecit calido miscente vapore,
  203. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  204. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  205. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  206. praeterea solis radiis iactatur aquai
  207. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  208. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  209. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  210. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  211. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  212. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  213. taedaque consimili ratione accensa per undas
  214. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  215. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  216. semina de terraque necessest funditus ipsa
  217. ignis corpora per totum consurgere fontem
  218. et simul exspirare foras exireque in auras,
  219. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  220. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  221. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  222. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  223. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  224. et multis aliis praebet regionibus aequor
  225. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  226. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  227. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  228. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  229. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  230. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  231. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  232. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  233. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  234. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  235. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  236. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  237. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  238. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  239. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  240. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  241. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  242. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  243. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  244. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  245. ordine demisso levibus iactarier auris,