De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  2. ---
  3. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  4. arescit quia terra calore et semina si qua
  5. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  6. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  7. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  8. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  9. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  10. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  11. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  12. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  13. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  14. sole putant subter terras fervescere partim,
  15. nox ubi terribili terras caligine texit.
  16. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  17. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  18. non quierit calidum supera de reddere parte,
  19. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  20. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  21. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  22. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  23. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  24. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  25. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  26. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  27. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  28. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  29. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  30. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  31. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  32. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  33. et rare fecit calido miscente vapore,
  34. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  35. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  36. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  37. praeterea solis radiis iactatur aquai
  38. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  39. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  40. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  41. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  42. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  43. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  44. taedaque consimili ratione accensa per undas
  45. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  46. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  47. semina de terraque necessest funditus ipsa
  48. ignis corpora per totum consurgere fontem
  49. et simul exspirare foras exireque in auras,
  50. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  51. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  52. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  53. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  54. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  55. et multis aliis praebet regionibus aequor
  56. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  57. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  58. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  59. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  60. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  61. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  62. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  63. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  64. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  65. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?